MAKE A MEME View Large Image Sant Sepulcre a Ramon Berenguer IV.jpg ca Confirmació de la donació del Sant Sepulcre a Ramon Berenguer IV 1141 In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti amen Universis sancte ecclesie pateat filiis quod Adefonsus rex aragonensium ...
View Original:Donació_Sant_Sepulcre_a_Ramon_Berenguer_IV.jpg (589x580)
Download: Original    Medium    Small Thumb
Courtesy of:commons.wikimedia.org More Like This
Keywords: Donació Sant Sepulcre a Ramon Berenguer IV.jpg ca Confirmació de la donació del Sant Sepulcre a Ramon Berenguer IV 1141 In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti amen Universis sancte ecclesie pateat filiis quod Adefonsus rex aragonensium inclitus in suo pleno sensu et memoria et ad extremum etiam vite sue tertiam partem regni sui quod ipse habebat et tenebat dedit et in suo testamento dimissit omnipotenti Deo redemptori nostro eiusque sanctissimo Sepulcro Et ut post obitum eius hoc ratum et firmum haberetur suos homines iurare fecit et sic Dominice passionis et resurrectionis ecclesiam hereditariam suam reliquit ut secundum apostolum coheres Christi heres autem Dei fieri mereretur in celis Quia vero regnum illud a Iherosolimorum partibus longissimis terre marisque finibus segregatur et a sarracenis assidue assultatur et impugnatur christiani autem ibidem commanentes fidelissimo rectore atque industrissimo indigent defensore; ego Wilelmus Dei misericordia humilis sancte civitatis Iherusalem patriarcha communicato Iherosolimitani regni consilio una cum Petro venerabili Dominici Sepulcri priore omnique canonicorum conventu eiusdem tibi Raimunde venerande barchinonensium comes quem utilem et necessarium ad terram regendam et defensandam et sanctarum Iherusalem virtutem amatorem cognovimus tueque cuncte progeniei ad servicium Dei et fidelitatem predicti Sepulcri partem que pertinet iam dicto Dominico sepulcro suprascripti regni damus et concedimus ut habeas et secundum Deum in iustitia et veritate possideas tu et omnis progrenies tua sub hac fidelitate evo perenni et secula cuncta Preterea ut regia dignitate et regio nomine deinceps sublimeris auctoritate domini nostri Iesu Christi et sui gloriosissimi Sepulcri cui semper asistimus quamvis indigni et nostra tibi concedimus et auctoritzamus Quod si forte contigerit te sine legitima prole obire pars hec tibi allata sine aliquo obstaculo Sepulcro iam dicto remaneat Nos autem atque successores nostri ad honorem et utilitatem sanctissimi Sepulcri retinemus in hac parte nostra tibi atque progeniei tue concessa in Barbastro in Oscha in Cesaraugusta in Daroca in Catalaiub in Iacha et in omnibus aliis civitatibus quas Deo iuvante adquirere poteris singulos homines de singulis legibus cum domibus et terris et vineis pratis pascuis et aquis cunctisque eidem domibus pertinentibus cum omnibus serviciis censibus et usaticis regi pertinentibus ita ut nec tu comes nec aliqua persona per te in predictis hominibus vel eorum possessionibus audeas aliquid requirere sed omnino liberos ac sine omni inquietudine quietos dimittas Sub hac etiam libertate similiter retinemus in omnibus castris et villis totius regni ubi plusquam XXX villani fuerint habitatores singulos homines cum omnibus eorum possessionibus serviciis et usaticis ut superius scriptum est Tali quidem conditione omnia nostre parti pertinencia tibi supra memorato comiti damus et confirmamus et de nostro iure in tuam potestatem tradimus et homines a iuramento nobis facto absolvimus et in tua fidelitate et servicio submittimus Si qua igitur ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens violare presumpserit si non satisfactione congrua emendaverit a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et domini redemptoris nostri Ihesuchristi aliena fiat atque in extremo examine cum Iuda proditore depereat et excomunicationi donec satisfecerit subiaceat Facta est autem hec carta IIII kalendas septembris anno Dominice incarnationis M C XLI indicione IIII Arxiu Diocesà de Barcelona 1141 ací all Documents of Ramon Berenguer IV of Barcelona in art PD-old-100 Wills Arxiu Diocesà de Barcelona
Terms of Use   Search of the Day