Keywords: OeselLivTrty1241.jpg Contents In nomine Domini nostri Iesu Christi Amen Anno Dominicae incarnationis MCCXLI venerabili domino H episcopo Osiliae et Maritimae pro suis agendis ad sedem apostolicam vergente qui negotia episcopatus sui magistro et fratribus domus Teutonicorum in Livonia plene commiserat et devote accidunt ea quae sunt inferius adnotata Ego frater Andreas de Velven domus Teulonicorum fratrum magister in Livonia cum essem in Maritima Osiliani apostatae qui Christianis nimis infesti et nocivi existunt in mari terris et insulis cismarinis ordinatione Divinae gratiae nuntios suos pro attemptanda compositione in Maritimam transmiserunt Multis itaque placitis et interlocutoriis hinc inde habitis praedicti apostatae in hoc tandem universaliter et finaliter conveniunt Quod si ecclesia subscriptam formam sine omni permutatione violenta in perpetuum ab ipsis acceptare dignaretur vellent redire devoto animo et prompta voluntate ad catholicae fidei a qua diabolico instinctu recesserant unitatem Forma autem talis erat Pro censu dimidiam mensuram siliginis quod vulgariter dicitur punt de quolibet unco dare promiserunt et in coggam inferre quam episcopus eorum seu magister Rigensis ipsius sumptibus procurabunt Si vero coggam habere non potuerint naves et gubernatores in ipsa terra conducent quae ab ipsis Osilianis in Rigam seu Maritimam deducentur Advocatum ad secularia iudicia semel in anno eo scilicet tempore quo census colligitur recipient qui de seniorum terrae consilio iudicabit quae fuerint iudicanda Pro occisione pueri III oseringh ad poenam dabunt et mater ipsa quoque diebus Dominicis nuda in coemeterio recipiet disciplinas Interim si quis ritu gentili immolavit et qui immolari fecit uterque dimidiam marcam argenti dabit; ipse autem qui sic immolat III diebus Dominicis nudus in coemeterio vapulabit Si quis in 6ta HR vel quadragesima vigiliis apostolorum seu quatuor temporibus carnes comedit dimidiam marcam argenti persolvet Si homicidium inter ipsos et homines alterius terrae contigit X marcis argenti redimet Clericis parochianis et ecclesiis praebeudam dabunt quam ante apostasiam dare consueverant cum restitutione omnium ablatorum Cognito ergo quod praedicti Osiliani fldelibus in circuitu suo positis minus fuerant opportuni quod proficientiam et incrementum fidei in partibus Livoniae vehementer impediebat; ego praedictus frater A magister Rigensis de consilio fratrum meorum et clericorum vasallorum et de Maritima et multorum aliorum fidelium Theutonicorum et Estonum necessitate urgente et utilitate permaxima suadente praedictam formam salvo iure dioecesano episcopi in omnibus acceptavi praesentes litteras super ratificatione et confirmatione praedictorum conventus nostri sigilli munimine perpetuo roborando Testes sunt dominus Nicolaus qui tunc gerebat vices episcopi Waltherus sacerdos commendator in Maritima tunc dioecesis praepositus; frater Fridericus Stultus marschalcus; frater Iohannes Camerarius plebanus et alii fratres de domo Theutonica; Fundammer frater ordinis praedicatorum Conradus Theodericus fratres de ordine nudipedum Vasalli ecclesiae Iohannes de Bardewich Henricus de Beckeshofwede Henricus de Braehl Gerbertus frater Iohannes de Huxaria Th de Pallele Thidericus Ezzeke et seniores de Estonibus Maritimae et alii quam plures the 1241 treaty between Livonian Order Bishopric of Ösel-Wiek and Oeselians original at http //www statensarkiv se Swedish State Archives published in Eesti Rahva Ajalugu History of Estonia ; p 338; published by Loodus in 1932 1241 Livonian Order Master Andreas de Velven Oeselians PD-old-100 Bishopric of Ösel-Wiek Livonian Order National Archives of Sweden 1241 documents History of Saaremaa Livonian Crusade |